1406 Rex Ladizlaus mandat conservari brundusinos in communione territoriorum cum civitatibus Lycij et Horiae, ac terris Mejanei, et Carvinei, eisque licere cum eorum animalibus pascua et aquas sumere in territoriis praedictis absque solutione affidae. Ex Archiv. Civ. n.104. Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie Dalmatie Croatie Rame Servie Galitie Lodomerie Cumanie Bulgarieque. Rex provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes. Universitati et hominibus civitatis Brundusij nostris et reginalibus fidelibus dilectis gratia et bonam voluntatem. Nuper pro parte vostra per syndicos ad nostram Curiam destinatos nobis fuit expositum reverenter. Quod ab olim territorium vestrum cum territoriis civitatum Licij Orie et terris Meanie et Carvinie quo ad aquas erbas et animalium pascua comune fuerit, et converso territoria dictarum civitatum et terrarum comunia extiterunt, deinde vero elapso certi temporis proxime retrohactis spatio civitatis et terre predicte seu universitates et homines eora eorumdem denegantes comunionem eamdem vos ad affidandum eorum territoria pro ipsis pascuis erbis et aquis ex favore eis impenso per quondam Raymundum de Baucio principem Tarentinum indebite coagerunt; super quo vestri parte nobis fuit supplicatum humiliter ut in premissis et circa premissa providere de oportuno remedio dignaremur. Nos autem vestris iustis peticionibus indinati volentes vobiscum favorabiliter agere, volumus et tenore privilegium de certa nostra scientia decernimus ac etiam declaramus, quod si premissa exposita et narrata sunt vera, quod ipsa territoria et vestrum cum eis quo ad huismodi usum aquationis et pascui pro vestris et vostrorum animalibus sint et comunia reputentue, prout extitit hactenus consuetum. Nos enim presentium tenore vicemgerentibus Iusticiariis capitaneis provincie Terre Ydronti, ac officialibus dictarum civitatum et terrarum districte precipimus et mandamus, quatenus veris existentibus prenarratis comunione dictorum territoriorum quo ad ipsius aquas et herbas obeservent et faciant observari. Et si forsitans universitates et homines dictarum civitatum et terrarum ad id fuerint renitentes vobis inferendo molestiam pro ipsis affidis et non permictendo vestra animalia pacifice frui dictis territoriis quo ad ipsum usum et esum (?) erbarum et aquarum ipsos ad predicta compellant et arceant per impositiones penarum et eorum ocaccione et alia oportuna remedia iustitia mediante. Presentes autem licteras magno pendenti nostro sigillo munitas fieri fecimus in testimonium premissorum. Datum in castris nostris Victricibus prope et contra Tarentum in absentia logothete et prothonotarij regni nostri Sicilie et ejus locumtrenentis per virum nobilem Nicolaum Moczapede de Aquila logumdoctoris magne nostre curie magistrum rationalem, locumtenentem cancellarij dicti regni consiliarium et fidelem nostrum dilectum anno dominj millesimo quadrigentesimo sexto die decimo mensis maij quartadecime indictionis regnorum nostrorum anno vigesimo. Habetur cedula dominj regis. Pendet sigillum 1407 Rex Ladislaus respiciens statum civitatis Brundusii ex praeteritarum guerrarum turbinibus collapsum et depressum ob civium erga eum merita omnes subventiones, subsidia, collectas, taxas focularia et alia quecumque onera eisdem remittit ad sexennium proximum. Ex Arch. Civ. n.22. Ladizlaus Dei gracia hungarie Ierusalem et Sicilie Dalmacie Croacie Rame Servie Galicie Lodomerie Comanie Bulgarieque Rex provincie et forcalquerij ac pedemontis Comes Magnifico Viro Magno Regni Sicilie Camerario ejus locumtenentibus vicemgerentibus Iustitiariis Capitaneis Erariis Magistris Camere recollectoribus perceptoribus et exactoribus pecunie generalium subventionum collectarum taxe foculariorum, ac quorumcumque, aliorum onerum imposicionum et quarumcumque fiscalium functionum per nos et nostram curiam seu per alios quoscumque impositorum et imponendorum, ceterisque officialibus quocumque nomine nuncupatis officioque fungentibus, ad quos infrascripta spectant et spectabunt ubilibet in Regno Sicilie et presertim in civitate Brundusii eiusque pergtinentiis et districtu constitutis et eorum locatenentibus presentibus et futuris fidelibus nostris dilectis gratiam et bonam voluntatem. Ad statum universitatis et hominum dicte civitatis Brundusii nostrorum fidelium dilectorum ex preteritis guerrarum turbinibus collapsum multipliciter et depressum propter cedes et dampna varia realia et personalia ac depredaciones omnium bonorum ipsorum, que pro ipsa nostra fidelitate servanda fideliter et constanter perpessi sunt in prima reductione eorum ad fidelitatem nostram deserendo dampnatum sequelam Marie de Enguenio olim principisse Tarenti rebellis nostre notorie, et postmodum in occupatione facta de predicta civitate per gentes olim, dicte principisse, nec non et in secunda reductione eorum ad nostram obedientiam atque fidem liberando se ab occupatione predicta, dirigentes nostre considerationis intuitum ex quibus ipsos speciali nostra gratia dignos et benemeritos reputamus. Eisdem universitati et hominibus premissorum intuitu, omnes subventiones subsidia collectas taxas focularia, quecumque alia onera impositiones et quascumque fiscales appellacione distincta per dictam mostram curiam aut alios quoscumque ad id potestatem habentes generaliter seu specialiter in ipso Regno Sicilie provincia Terre Idronti et ipsa civitate Brundusii eiusque pertinentiis et districtu imposita et imponenda seu impositas et imponendas usque ad anno sex complendos a die date presentium in antea numerandos tenore presentium de certa nostra scientia remictimus ac etiam relapsamus, ipsosque a solucionibus et oneribus quibuscumque dicto durante sexennio liberos facimus exemptos. Ea propter fidelitati vestre harum serie de dicta nostra certa scientia precipimus et mandamus, quatenus forma presentis nostre remissionis relapsationis et gratie diligenter actenta, eam predictis universitati et hominibus tam vos presentes, quam deinde successive futuri vestrorum officiorum temporibus inviolabiliter observetis et faciatis ab aliis observari, ipsos ad aliquas soluciones dicto durante tempore nullatenus compellendo. Quibuscumque mandatis commissionibus ac litteris cuiuscumque tenoris existant factis et faciendis huic forte contrariis non obstantibus quoquomodo. Presentes autem licteras magno pendenti nostro sigillo munitas vobis in premissorum testimonium dirigentes quas post earum oportunam inspeccionem pro cautela vicibus singulis restitui volumus presentanti. Datum in castris nostris Victricibus prope et contra Tarentum per manus nostri predicti regis Ladislay Anno Domini millesimo quadrigentesimo septimo. Die vigesimo mensis aprilis quintedecime indictionis regnorum nostrorum anno vigesimo primo. 1407 Rex Ladizlaus mandat, quod universitas et homines civitatis Brundusii eligant singulis annis aliquem probum virum inter eos pro magistro iurato. Et quod nemo civis, vel habitator dictae civitatis capitaneus, iudex, aut actorum notarius esse possit. Ex Arch. Civ. n. 125. Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie Dalmacie Croacie Bulgarieque Rex Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis Comes. Universitati et hominibus civitatis Brundusii fidelibus nostris dilectis nuper pro parte vestra peticio et supplicacio continebat quod a tempore cuius contarii memoria non existis prout in aliis terris demanialibus Regni Sicilie annua electio et freatio magistrorum iuratorum ad ipsam universitatem pertinuit et spectavit et adhuc spectat et spectare deberet licet forsitan aliquando indebite et per potenciam regencium et dominancium dicte civitatis contrarium fuerit actentatum. Et propterea per syndicos universitatis ejusdem nobis fuit humiliter supplicatum ut eis et successoribus ac posteris suis liceat annis singulis eligere aliquem probum virum inter eos pro magistro iurato prout extitit hactenus consuetum nec minus concedere quod nemo civis vel habitator dicte civitatis capitaneus iudex aut actorum notarius possit esse. Nos autem actendentes huiusmodi peticiones equas fore et consonas rationi et eis propterea annuentes volumus et tenore presencium de certa nostra sciencia decernimus ac etiam declaramus quod ipsi universitas et homines prout extitit consuetum annis singulis ad honorem et fidelitatem nostram aliquem probum virum magistrum iuratum cum eius potestate solita eligere valeant atque possint districtius inhibentes ne de cetero ullo unquam tempore aiquis ex civibus vel habitatoribus dicte civitatis eligi deputari aut effici possit capitaneus iudex assessor aut actorum notarius vel magister in civitate prefata eiusque pertinentiis et districtu prout etiam regni constitutiones indicunt et vetant. Quibuscumque licteris aut mandatis in contrarium factis aut forsitan faciendis in quantum presentibus adversantur non obstantibus quoquo modo. Presentes autem licteras magno nostro sigillo munitas fieri fecimus in testimonium premissorum. Dat. In castris nostris victricibus prope et contra Tarentum in absencia logothete et prothonotarii regni mostri Sicilie et eius locumtenentis per virum nobilem Nicolaum Moczapede de Aquila legum doctorem Magne nostre Curie Magistrum Rationalem Locumtenentem Cancellarii dicti regni consiliarium et fidelem nostrum dilectum anno domini millesimo quadrigentesimo septimo die vigesimo primo mensis aprilis quintedecime indictionis regnorum nostrorum anno vigesimo primo. Habetur cedula domini regis. Pendet sigillum. 1407 Rex Ladizlaus confirmat universitati et hominibus civitatis Brundusii suis fidelibus ob damna varia quae in personis et rebus passi fuerant omnes consuetudines ordinationes et capitula in eadem civitate observata, ac etiam immunitates privilegia et gratias eidem universitati concessas a suis praedecessoribus. Ex Arch. Civit. n.51. Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie Dalmacie Croacie Rame Servie Galicie Lodomerie Cumanie Bulgarieque Rex Provincie et Forealquerii ac Pedimontis Comes. Universis et singulis presentes licteras inspecturis tam presentibus quam futuris. Licet adictione plenitudo non egeat nec firmitatem exigat quod est firmum confirmatur tamen interdum quod robur obtinet non quia necessitas id exposeat sed ut confirmantis sincera benignitas clareat et rei gesse abundancioris cautele robur accedat. Nuper siquidem pro parte universitatis et hominum civitatis nostre Brundusij nostrorum fidelium dilectorum nobis fuit expositum reverenter quod ipsi ab olim habuerunt et nunc similiter habent nonnullas consuetudines ordinationes constitutiones et capitula, in eadem civitate diucius observata, a tempore cuius contrarii memoria hominum non existit, ac etiam nonnullas immunitates exemptiones libertates franchicias reales et personales ac privilegia et gratias eis concessas et concessa tam ab Imperatoribus Regibus Reginis predecessoribus nostris alijsque dominis dicte civitatis qui fuerunt pro tempore ac etiam a nobis et similiter per eos et nos confirmatas et confirmata seu approbatas et approbata prout in eorum et nostris exinde confectis licteris dicuntur plenius et seriosius contineri. Ea propter pro parte dictorum universitatis et hominum nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus ipsas consuetudines constitutiones et capitula ac etiam prefatas immunitates ex empciones libertates franchicias reales et personales ac privilegia et gratia eis concessas et concessa prout et quemadmodum eorum predecessores habuerunt et confirmaverunt et ipsi habent eis confirmre de spetiali gratia dignaremur. Nos autem predictorum universitatis et hominum merita actendentes ac damna varia que in personis et rebus noviter passi sunt, ac ex hiis et aliis eorum supplicationibus inclinati predictas consuetudines ordinationes constitutiones et capitula nec non immunitates exemptiones libertates franchicias reales et personales ac privilegia et gratias eis concessas ut predicitur et concessa una cum eorum licteris et privilegiis exinde confectis quoram tenores haberi volemus presentibus pro insertis ratas et gratas ac rata habentes et grata illas et illa tenore presentium de certa nostra scientia ac speciali gratia confirmamus nostraque potestatis et auctoritatis presidio comunimus. Volentes et decernentes quod vigore presentis nostre confirmationis omnia predicta sint eisdem universitati et hominibus ac singularibus personis valida profigua ac omni futuro tempore stabilia atque firma. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri fecimus et mag no pendenti majestatis nostre sigillo jussimus eo muniri. Datum in castris nostris victricibus prope et contra Tarentum in absencia logothete et prothonotarii regni nostri Sicilie et ejus locumtenentis per virum nobilem Nicolaum Moczapede de Aquila legumdoctorem Magne nostre Curie magistrum rationalem locumtenentem cancellarii dicti regni consiliarium et fidelem nostrum dilectum anno domini millesimo quadringentesimo septimo die vicesimo primo mensis aprilis quintedecime indictionis regnorum nostrorum anno vigesimo primo. Habetur cedula domini regis. 1408 Rex Ladizlaus rescribit Brundusinis circa enormas et indebitas vexationes eis illatas a Percivallo Minutulo eorum capitaneo, quibus oppressa plebs eum cum nonnullis aliis interemerat, se huismodi actum non probare. Verum promictit cum eis hac dore (?) leniter ac clementer agere, monetque ne ejus abusi indulgentia similia in posterum commictant. Mandat demum ut pareant locumtenenti vicesgerentis provinciae donec eis de alio capitaneo provideatur. Ex Arch. Civ. n.146. Universitati et hominibus civitatis Brundusii fidelibus nostris dilectis. Rex Hungarie Ierusalem et Sicilie. Fideles dilecti. Recepimus licteras vestras continentes enormas et indebitas tractationes quas condam Percivallus Minutulus capitaneus vester vobis cum sua curia irrogabat, ex quo oppressa plebs vestra substinere non valens eumdem capitaneum cum nonnullis aliis enteremit. Nobis enim displicet quod ipse capitaneus indebite vos oppresserit et gravaverit. Ex quo vos oportuerit ad interitum ejus labi. Sed nec actus internicionis eius propterea nobis placet. Nam perceptis et antea per nos auditis modis indebitis quos adversus vos jam inceperat retinere, jam eramus eumdem revocare dispositi, et illi in dicto offitio alium subrogare, ut vos bene regeret et solubriter gubernaret. Et si capitaneus idem pena ob ejus demerita dignus erat, vestra tamen non intererat eum interficere vel punire. Actamen quia credimus vos tamquam irritatos et lacessitos, non sponte talia commisisse vobiscum clementer agemus. Sed cauti ne nostra abusi clementia et indulgencia imposterum similia vel talia commictere presumatis. Nam si ad presens vobiscum leniter pro sceleris qualitate transibimus postmodum absque misericordia ut dignum foret de utroque puniri non solum juste sed etiam severe acriter mandaremus. Non enim per alias nostras licteras locumtenenti vicemgerentis Provincie Terre Jdronti commictimus et mandamus ut illuc et vestram gubernationem accedat. Donec vobis de alio capitaneo duxerimus providendum. Datum in Castro Novo Neapolis sub parvo nostro sigillo die VIIII° ianuarii prime indictionis post dar. Volumus et vobis mandamus quatenus omnia supellectilia que fuerunt dicti capitanei erario restituere deeatis, et sibi per inventarium assignari. Cui erario scribimus quod recipere debeat bona et supellectilia dupradicta. Dat. ut supra. 1408 Rex Ladizlaus iterum rescribit Brundusinis circa mortem Percivalli Minutuli, iterumque eos monet ut locumtenenti vicemgerentis provinciae obediant usque ad provisionem novi capitanei. Ex Arch. Civ. n.136. Universitati et hominibus civitatis Brundusii fidelibus nostris dilectis Ladizlaus Rex Hungarie et Jerusalem et Sicilie. Fideles dilecti. Recepimus licteras vestras et vidimus ac palpavimus fraudem et falsitatem commissam per condam Percivallum Minutulum. Quamobrem magis nobis eius nequitia nota est. Ipse enim pro merito mercedem recepit. Et quia pridie per alias nostras litteras vobis plene rescripsimus, ideo ultra uno scribimus per presentes, nisi quod locumtenenti vicengerentis provincie terre Ydrunti in omnibus pareatis donec vobis de aliquo capitanei idoneo duxerimus providendum. Datum in Castro Novo Neapolis sub parvo nostro sigillo die xx° ianuarii prime indictionis. 1409 Testamentum nobilis mulieris Luritiae Pallianae relictae quondam Pjrrhi de Afflicto cum variis legatis. Ex Archiv. Curiae Archiepisc. Brund. in Proces. Benef. In nomine Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi anno Domini millesimo quatricentesimo nono regnante Serenissimo Domino Nostro Domino Ladislao Dei gratia Ungariae, Ierusalem et Sicilie, Dalmatie, Croatie, Tomanie, Servie, Galitie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rege et Folealquerii et Pedemontid comite regnorum eius anno vigesimo tertio mense iulii, die ultimo eiusdem secunde indictionis Brundusii. Nos Rogerius iudicis Aurenii de Brundusio regius per provinciam terre Ydrunti ad contractus ad viram iudex, Gaufredus Palianus de Brundusio, publicus per provincia, terrae Ydrunti et terrae Bari regia autoritate notarus, presbiter Angelus Amatus, presbiter Dominicus de Bona, Antonius Gobellus, Mattheus de Volta, Antonius Scardinus de Armito, Aloysius Perez de Florentia, Gobellus Pignatellus, Antonius Mattheus, Ludistus Citamollus et alii presbyteri testes subscripti et insimul de eadem civitate Brundusii ad hoc specialiter rogati, atque vocati, presenti publico scripto fatemur et declaramus, notum facimus, atque testamur, qualiter supradicta die ibidem ad petitionem, requisitionem et preces nobis factas et porectas pro parte nobilis mulieris domine Luritie Pallianae contulimus nos personaliter ad eam in domo sue habitationis sita intus Brundusium in vicinio via Lata, seu Sanctae Mariae de Scala iuxta viam publicam et alios confines, et dum ibidem fuimus vidimus et invenimus eamdem dominam Luritiam languidam jacentem et infirmam in lecto intus in dicta domo, sanam per Dei gratiam mente, memoria, loquela et eloquia facultate dicta donna Luritia firmae mentis existens, intellectus, atque sensus, timens ut dixit ne ex hoc labenti saeculo ex dicta infirmitate decederet intestata et res suae inordinatae atque indisposite remanerent non sine suae animae periculo et jactura, sicut plerisque mortalibus solet evenire in eadem nostra presentia, nuncpativum sibi scriptum condidit testamentum, sive suam ultimam voluntatem, et primo faciendo inventarium de omnibus bonis suis mobilibus et stabilibus praefata testatrix, dixit se habere intus Brundusium in vicino S. Stephani iuxta suos confines domum unam palatiatam cum sala et camera et turri quae fuit quondam donnae Depitiae Pallianae. Item ibidem dixit se habere intus intus Brundusium in vicinio predicto domum unam aliam legatam sibi per Pirrum de afflicto virum suum iuxta suos confines. Item dixit se habere in pertinentiis dictae civitatis Brundusii in loco della Conella clausorium unum terrarum cum arboribus olivarum in franco tenimento, iuxta terras Antonii Patarro, viam publicam et alios confines. Item in eisdem pertinentiis dictae civitatis Brundusii in loco de Frassano hortos duos vinearum nigrarum parum plus vel minus cum arboribus olivarum duobus, vel tribus, et cum utilitate palmenti, pilathii, putei et unius turricellae dirutae, quae alias fuerunt quondam d. Delitiae Palianae iuxta terras et vineas Antonii Natalis Iudischi, viam publicam et alios confines. Item dixit ibidem se habere certas servitutes vinearum et terrarum et arborum olivarum, quas tenet et possidet in loco dictae civitatis concessionis titulo dicto Antonio Natalis Iudiscus. Item dixit se habere in iisdem pertinentiis Brundusii in loco dicto lo Crocifisso clausorium unum vinearum terrarum cum arboribus communibus, domo, palmento, pilatio pupino et puteo legatum sibi pro juribus suae dotis et quarti per praefatum quondam Pirrum de Afflicto (…) suum in franco curie tenimento juxta terras et vineas legatas per praefatum Pirrum virum suum pilatio puparum et d. Pilellae de Afflicto ejus nepoti iuxta vias publicas et alios confines. Item in iisdem pertinentiis Brundusii in loco lo Ponticello alias terras descriptas iuxta suos confines. Item dixit se debere repetere ab Andrea de Cesario uncias undecim monetae. item dixit se habere matarazzum unum plenum lana. Item dixit se habere sacconem unum. Item unum plenum pennis. Item para duo lineorum alborum. Item unam cultram albam, item mantam unam. Item casciam unam. Item vegetes tres plenas vino albo et nigro. Item vegetes alias quatuor vacua capacitatis pro qualibet barilium quinquaginta et duas alias ad manus Viti Antonii Thomasii et duas alias vegetes et carratellos alios quatuor vacuos, erectos et versatos, et dixit alia supellectilia domus legata presentialiter per predictum Pirrum virum suum. Item dixit se habere certas alias res stabiles et mobiles iura et actiones legata similiter sibi per prefatum quondam Pirrum virum suum, pt. in ipsius quondam prefati viri eius testamento plenius et copiosius continetur. De quibus predictis bonis omnibus mobilibus et stabilibus et aliis ubicumque sistentibus, dicta domina Uritia testatrix scit et voluit, disposuit et mandavit et quia cuislibet testamenti caput et principium est heredis institutio, ideo testando et indicando instituit suos heredes Ugolottum Pallianum et dominam Iacobam Pallianam eius nepotes modo predicto videlicet. Praefatum Ugolottum in praefata domo cum sala et camera et turri quae sint dictae quondam d. Deliciae Pallianae sita intus Brundusium in vicinio S. Stephani in franco curie tenimento iuxta domum d. Pilellae de Afflicto, viam publicam et alios confines. Item hortis tribus vinearum uno uvarum nigrarum et aliis vinearum albarum sitarum in dicto loco dello Crocifisso similiter in franco curie tenimento, iuxta vias predictas de p.mo, et iuxta alias vineas dicti clausorii com omnibus in eis existentibus et in decimalibus quatuor terrarum prope et contigue in ipsis vineis assignatis eidem Ugolotto per subscriptos suos epitropos xum palumbari turri et pastinis sisten intus in dicto loco tantum et non plus, et predictam Iacobam eius nepotem in unciam unam carolenorum argenti ponderis generalis, quae sibi assignari voluit et mandavit per praefatum Ugolottum et super bonis hereditariis predictae, et non plus, ita quod omnes predicti heredes careant quarta legis falcidiae et in casu quod dicti heredes nepotes sui, aut aliquis ipsorum aliqua ratione conventionis, aut causa contradicerent, aut contenderent in aliquo in dicta sua ultima voluntate instituit ipsos heredes et quamlibet scilicet upsorum in casu praemisso in tarenis tribus tantum et non plus, ita quod principaliter quarta legis legis falcidiae et in dicta bona hereditaria et dicta testatrix voluit et mandavit quod capiant. per subscriptos suos epitropos et vendant. et pecunia percepianda eis venditione predicta distribuantur pro eius anima et dicti viri sui ac praedictorum suorum epitroporum arbitrio et voluntatem et subp.sum jus patronatus praedictorum bonorum legatorum per testamentum vadat affaro Ugolotti, et in casu praemisso sit senioris et primi in etate de stirpe et progenie Gallanorum existentium in Brundusio, quod praefatus Ugolottus praevaleat in casu praemisso tenere voluit et mandavit. Item legavit praesbitero Lucas Furno patruo suo iuxta mentem et voluntatem dicti viri sui, et idem quod sibi promisit omnes restantes vineas clausorium unum cum suis rationibus et aliis ibidem existentibus cum domo, palmento et palatio, pupino et puteis sitis in dicto loco del Crucifisso iuxta vineas predictas dictae donnae Pilellae et terras ipsius testatoris vita sua durante tantum, et non plus, et post ejus mortem dicta testatrix voluit et mandavit quod vineae ipsae cum omnibus supradictis perveniant ad manus alterius sacerdotis de sua prosapia si reperiret. et si non ad manus alterius sacerdotis et sic de sacerdote ad sacerdotem ad infinitum, ita quod praefatus presbiter Lucas teneatur orare pro ejus anima t dicti filii sui et mortuorum suorum in cappella de Palanis predicta, et voluit et mandavit dicta donna Uritia testatrix quod in ipsis vineis et omnibus predictes habeat jus patronatus dicto Ugolottus eius nepos et heres vita sua durante tantum si non contradixerit institutioni hereditatis predictae et post eius mortem in casu contradictionis institutioni hereditatis predictae praefata testatrix voluit, disposuit et mandavit quod habeat jus patronatus senior et primus in aetate de stirpe et progenie Pallianorum. Item legavit presbitero Pirro de Afflicto iuxta mentem et voluntatem dicti Pirri sui viri omne quod sibi promisit, omnes vineas et terras sitas in dicto loco dello Crocifisso, exceptis dictis quatuor vinealibus terrarum in quibus dictus Ugolottus Pallianus suus nepos est heres institutus per testatricem, et petium unum terrarum cum canali et curti et puteo in medio ex parte occidentis in qua dicta donna est heres per eundem dominum Pirrum in suo ultimo testamento instituta, et p.t in ipsius condito testamento continet. cum omnibus in eis existentibus cum utilitate dictae domus iuxta suos confines predictos vita sua durante tantum, et post ejus mortem voluit similiter et mandavit quod terrae ipsae cum omnibus predictis perveniant ad manus alterius sacerdotis de prosapia si reperiretur et si non ad minus alterius sacerdotis, et sic de sacerdote ad sacerdotem ad infinitum ita qua prefatus presbiter Pirrus et eius successores in dictis terris teneant. orare pro anima sua et dicti viri Pirri sui, et mortuorum in dicta sua cappella de Pallanis, et voluit p.t mandavit ipsa testatrix, quod in ipsis terris et omnibus vap.tis habeat jus patronatus dictus Ugolottus Pallanus suus nepos et heres vita sua durante, si non contradixerit hereditati predictae, et in casu praemisso quod contradixerit dictae haereditati, vel post ejus mortem, ipsa testatrix voluit et mandavit quod habeat jus patronatus predictus senior et primus in aetate de progenie et stirpe Pallianorum. Item voluit et mandavit dicta domina Uritia testatrix, quod si ipsa testatrix mori contigerit et fructus dictorum bonorume stabilium sistentium in speciebus quibus supra legatorum, ut supradicto presbytero Lucae Furno et presbytero Pirro de Afflicto reperirentur in vineis et in terris quod illo primo anno, quo fructus ipsi reperirdentur ut supra capiantur per ejus epitropus et vendantur pretio quo poterunt majori et de pecunia ipsa percipienda ex fructuum predictorum venditione distribuantur et axegnatur presens suum ultimum testamentum, aut presens sua ultimam voluntas et si aliquid superarit aliud plus distribuetur pro anima sua et dicti viri Pirri et mortuorum legavit Uritiae uxori Mauri Startinij pro bonis serviciis tarenos quatuor. Item legavit domino Stefano de Latiano pro bonis servitiis tarenos quinque. Item legavit Rosae uxori Gregorii Brorga pro bonis servitiis tarenos quinque. Item legavit donnae Elisabettae Pallianae nepoti suae tarenos quinque. Item legavit Ritae de Mirobella pro bonis servitiis tarenum unum. Item legavit Antoniae de Nitoriae pro bonis servitiis tarenum unum. Item legavit Mariae dello Capo pro bonis servitiis tarenum unum. Item legavit Mitae de Ridolfio pro bonis servitiis tarenum unum. Item voluit et mandavit dicta donna Uritia testatrix quod unctiae undecim et quas debet recipere et habere ab Andrea de Besaria de Brundusio quod capiantur per predictos suos epitropos et voluit et mandavit quod de unctiis quinque dictarum unctiarum undecim et omnino sui epitropi faciant quod possint loco pecuniae eius ex debito quod sibi legavit dictus quidem vir suus et de aliis restantibus faciant executionem presentis pii sui ultimi testamenti et suae ultimae voluntatis ac dicti viri sui. Item legavit donnae Florae de Martuccio uxori Masi Palliani ex propriis sui tantum affine tarenos quinque. Item legavit Zita Pernae matri quondam magnifici Antonii Mogri pro bonis suis servitiis tarenum unum. Item legavit Mariae uxori Mitij Zita et eius filiae similiter sibi uti ipsarum plenis servitiij tarenum unum. Item legavit mihi praefato notario Contrado Palliano nepoti suo tarenos decem. Item voluit et mandavit ipsa testatrix quod tempore venditionis vinearum quondam Stefani de Doria dicti sui epitropi debeant dare et assignare dictae Doriae omnino de pretio venditionis vinearum dicti quondam Stefani quos debet recipere super eisdem tarenos duodecim. Item legavit cuilibet predictorum epitroporum pro eorum labore tarenos tres. Item legavit cuilibet predictorum testium pro eorum labore grana dece. Item legavit praefato judici Rogerio pro complicatione sua facienda in dicto suo ultimo testamento tarenos duos. Item constituit, ordinavit et fecit dicta testatrix suos epitropos fideicommissarios executores et distributores presentis sui ultimi testamenti, seu suae ultimae voluntatis praefatos dominam Pilellam de afflicto et praefatum Lucam Furnum et praefatum me notarum Gerardium Pallianum quibus et mihi auctoritate presentium dedit et concessit plenam liberam ex generalem potestatem et auctoritatem et speciale mandatum predicta omnia singula exeguenda adimplenda, gerenda et amministranda ac capienda tantum de predictis bonis et aliis quibuscumque dictae testatricis mobilibus seu stabilibus et similiter generaliter omnium aliorum et singulariter tam mobilia quam stabilia ubicumque per manus cuiuscumque sistentia et consistentia in specibus quibuscumque illorumque omnia et singula vendendo alienando et distribuendo quousque voluntas dictae testatricis ad plenum exequatur, et voluit et mandavit dicta testatrix quod si aliquid supererit ex bonis predictis ex venditione ipsorum, quod illud amplius distribuatur pro anima sua et dicti viri sui, et mortuorum suorum per predictos epitropos ad eorum arbitrium et voluntatem, et voluit et mandavit ea p.ne quod absente uno dictorum suorum epitroporum et duobus aliis sistentibus et presentibus, quod dio presentes tantum possint et valeant exequi predicta et quolibet predictorum sine aliquo ostaculo et impedimento. Item substituit, subordinavit et fecit prefata testatrix tanquam epitropa et fidei commissaria ultimi testamenti seu ultimae voluntatis quondam Perrutij viru sui suos substitutos epitropos et fideicommissarios esecutores praefati ultimi testamenti seu ultime voluntatis praefati quondam Perrutij viri sui juxta voluntatem sibi traditam in testamento dicti quondam Pirri viri sui praefatum presbiterum Lucam Ferrarium, dominam Pilellam de Afflicto et me predicto notaro Gerardium Pallianum, quibus et in omnibus dedit et concessit facultatem, auctoritatem et speciale mandatum eidem testatrici in testamento prefati viri attributas, traditas atque datas ad exequenda contenta in dicto testamento iuxta mentem et tenorem dicti testamentarii praefati et voluit et mandavit dicta domina Uritia testatrix, quod haec sua ultima voluntas sir presens suum ultimum testamentum valeat et teneat jure testamenti, seu jure cuiuslibet ultime voluntatis, et si jure testamenti non valuerit, valere voluit et mandavit jure codicillorum et donationis titulo causa mortis et cassatis et annullatis quibuscumque per viam fortasse retrofactis temporibus conditis testamentis, codicillis et ultimis voluntatibus. In cuius rei testimonium et omnium quorumcumque interest et poterit interere consuetudinem testamentorum et voluntatum factum et per nos presens publicum instrumentum et contractum, quod per manum mei notarii publici dicti sigillo nostro solito signatum publicationem juri que super in dictis nostrorum predictorum testium subscriptionibus roboratumque. Item legavit dominae Sibiliae de Palliano tanquam affini suae tarenos sex et poni debeat primis clausulis post clausulam quae dicit. Item legavit Agnetae filiae Georgij Bragno et per tutores munus mei praedicti mundualdi inferius posui exscripsi super quaris autoritate, linea ubi legiter cultas et incultas et alibi ubi legitur ad manus alterius, et de dictis de sua prosapia si repererit et si non a ducatis ex alibi ubi legitur cultas tranitas et alibi ubi legitur ad manus alterius proximi de sua prosapia, et presens ad manus et alibi ubi legitur ram ad casum videtur non receptis ex verum datis. Ego predictus Gerardus manu propria abrasi, praescripsi et emendati non vitio et more quia (…) iudicis notarii regius per presentem ad contractus ad vitam iudex. Ego Antonius Lubellus testis sum. Ego Antonius Stardius testis. Gobellus Pignatellus testatur. Ioannes della Volta testatur Parfitius (…) de sorrento testatur ego presbiter Antonius Angelus Monacus testis sum. Ego presbiter Damianus de Vena testis sum. 1409 Rex Ladizlaus ob iniqua praeteriti temporis conditionem, quo civitas Brundusij bis in praedam et saccum fuerat exposita, redactis civibus ad maximam aegestatem permictit a pudaeis in eadem civitate degentibus mutuas pecunias ad usuram recipere eisque singulis mensibus pro qualibet uncia tarenum unum tribuere. Ex Archiv. Civ. n.51. Laduzlaus Dei gratia Hungarie Ierusalem Sicilie Dalmacie Croacie Rame Servie Galitie Lodomerie Comanie Bilgarieque Rex Provincie et folcalquerii ac pedimontis comes. Universitati et hominibus civitatis Brundusii fidelibus nostrios dilectis gratiam et bonam voluntatem. Expositum nobis pro parte vestra extitit reverenter quod cives et homines habitantes in dicta civitate propter pravam et iniquam dispositionem preteriti temporis quo civitas ipsa cives ac bona ipsorum civium et hominum bis in predam et saccum fuerunt exposita redacti ad paupertatem maximam extiterunt. Cujus rei causa ad paupertatem ipsam habilius tollerandum et pro eorum miserabili vita ducenda necessitate cohacti ante tempus possessionum eorum introytus, fructus et redditus, vendere quasi pro nihilo et et alienare solebant, quod cessit civibus et hominibus ipsis ad maximum incommodum atque dampnum. Et ad importabile dampnum hujusmodi evitandum ac facilius solutionibus fiscalibus occurrendum pro vestro statu utilitate et comodo ordinastis, quod singuli iudei existentes et habitantes in eadem civitate ac alii venire volentes ad habitandum et morandum in illa mutuare possent vobis et dictis civibus et hominibus eorum pecunias ad usuram et recipere mense quolibet tarenum unum pro uncia qualibet mutuanda per iudeos eosdem, ac eis licentiam mutuandi dictas pecunias et recipiendi dictum tarenum unum pro qualibet uncia tribuistis. Ea propter pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut dictam ordinationem et licentiam per vos modo predicto concessam Iudeis prefatis vobis acceptare et confirmare benignius degnaremur, mandaremusque nullam Iudeis ipsis propterea fieri in persona et rebus eorum iniurium dampnum novitatem noxiam vel offensam. Nos autem premissis omnibus in nostra consideratione deductis vobis pio compatientes affectu, vestraque comoda affectantes, dictam ordinationem vestram et licentiam per vos modo predicto concessam Iudeis predictis presentium tenore de certa nostra scientia acceptamus ac etiam condirmamus, mandantes ipsarum presentium serir iusticiariis provincie terre Ydronti, ac capitaneis dicte civitatis Brundusii, et quibuscumque aliis officialibus dicte provincie et civitatis presentibus et futuris quatenus forma presentium diligenter actenta contra Iudeos ipsos morantes ad presens in dicta civitate, et ad illam venturos imposterum aut alteros eorum occasione et pretextu dicte usure et mutui nequaquam procedant, nec ipsos propterea impetant vel molestent in personis vel bonis eorum sicut nostram gratiam caram habent Quinymo ipsa licencia per vos ut premictitus concessa in eadem civitate, eos auti pro utilitate et comoditate vestra permictant et habere pariantur. In cuius rei testimonium presentes nostras literas exinde fieri fecimus et magno pendenti nostre majestatis sigillo iussimus communiri. Datum in Castro novo Salerni per manus nostri predicti regis Ladislai. Anno domini millesimo quadrigentesimo nono die decimo septimo mensis decembris terie indictionis regnorum nostrorum anno vigesimo tercio. 1410 Transumptum litterarum regis Ladizlai quibus mandatur iustitiario, ac Magistro Camerae Provinciae Terrae Ydronti quod occuant reparationi turrium castri maris civitatis Brundusii, ac pontium et catenae ipsius castri. Ex Archiv. Civ. n.153 In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno eiusdem domini millesimo quadrigentesimo decimo regnante serenissimo domino domino nostro Ladislao dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie Dalmatie Croatie Rame Servie Galitie Lodomene Comanie Bulgarieque rege provincie et forcalquerii ac pedemontis comite regnorum vero eius anno vigesimo tertio feliciter amen. Mense ianuarii die tertio decimo ejusdem tertie indictionis Brundusii. Nos Loysius de Forensio annalis Brundusii iudex, Antonius Infanthiolus puplicus per totum regnum Sicilie regia autoritate notarius et testes infrascripti litterati ad hoc specialiter vocati et rogati presenti puplico scripto fatemur et declaramus notum facimus et testamur quod arcessitis nobis ad peticionem requisicionem et precese nobis factas per nobilem virum Laurentium Pipinum sindicum universitatis hominum dicte civitatis Brundusii in platea Sancti Laurentii puplica rerum venalium de Brundusio ibidem ostendit et puplice legi fecit quasdam regias licteras parvo regio sigillo in cera rubea sigillatas quas vidimus legimus inspessimus diligenter non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte suspectas set omni prorsus vicio et suspicione carentes que erant per omnia tenoris et continentie sussequentis. Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie rex etc. Magnifico viro Andree de Capua comiti Alteville iustitiario provincie terre Ydronti consiliario nec non… magistro camere dicte provincie familiari et fidelis nostris dilectis gratiam et bonam voluntatem. Noviter ex informatione nobis facta pro parte universitatis et hominum civitatis Brundusii nostrorum fidelium percepimus quod turres castri maris eiusdem civitatis ac pontes et catene ipsius castri magna indigent reparatione et nisi turribus ipsis pontibus et catene preste cum dicta reparatione occurratur et provideatur ruinam patiuntur et verisimiliter comminantur et ne id eveniat quod esset in nostre curie magnum prejuditium atque dampnum decernimus quod dicte turres et pontes opportuna et necessaria fabrica reparentur ac catena ipsa eciam reaptetur. Idcirco tenore presentium fidelitati vestre de certa nostra scientia districta iniungimus et mandamus quatenus circa reparationem necessaria et oportunam dictarum turrium pontium et catenae intendere debeatis modo infrascripto vid. Quod in reparatione et fortificatione dictarum turrium et pontium calcem necessariam pro dicta fabrica ac magistros fabricatores ad expensas curie nostre et de pecunia penes vos sistente vel futura ponatis, ac dicti universitas et homines supplementum dare et ponere teneantur. Reparationem autem dicte catene expensis et de pecunia dicte nostre curie penes vos sistente vel futura fieri faciatis. Quam quidem pecuniam expendendam per vos modo premisso in fabrica et reparatione predicta dummodo fines modestia non excedat in vestro computo acceptari volumus absque nota cuiuslibet questionis. Mandantes insuper vobis presentium serie quatenus universitatem et homines previdentes in genere seu in specie ad portandum frumentum vinum et alia necessaria pro munitione castrorum dicte civitatis a quovis loco dicta provincia ad prefata castra contra voluntatem eorum et ipsorum sumptibus et expensis nullatenus astringatis nec ipsos ulterius gravare et molestare proptera contra eorum libertatem aliqualiter presumatis predicta victualia et alia necessaria extra dictam civitatem portanda ad ipsa castra sumptibus curia competentibus deferri de cetero faciatis. Presentes autem literas parvo nostro sigillo munitas vobis dirigendas duximus in tesimonium premissorum. Datum Salerni sub predicto parvo sigillo nostro die XVII° decembris III inditionis Ladizlaus rex manu propria. Post capiis litteram ostensionem et pesentationem prefatus Laurentius sindicus requisivit nos nostram super hoc officium implorando ut licteras ipsas de verbo ad verbum transumptare et exemplare et in puplicam formam redigere deberemus. Nos autem requisitioni ipsius Laurentij sindici supradicti iusse ut pote annuentes massime quia nostrum officium quod est puplicum nemini denegare possumus nec debemus licteras ipsas de verbo ad verbum transumpsimus exemplavimus et in presentem puplicam formam redigimus et presens publicum instrumentum nihil in eo addito vel mutato quod de ipsis originalibus litteris in iudicio vel extra iudicium fidem faciat si et quotiens opus erit. Petente itaque dicto Laurentio sindico ad cautelam quorum interest vel poterit interesse habere a nobis puplicum instrumentum presens puplicum instrumentum per nos exinde factum est scriptum quidem per manus mei notari supradicti signo meo solito signatum subscriptione mei qui supra iudicis et manum infrascriptorum testium subscriptus roboratum. Signum. Not. Loysius de Foresio anualis Brundusii iudex. Notarius Cobellus de Marco testatur. Ciccus de Forensio de Brundusio testatur. Franciscus Godanus testatur. Meulus de Goffrido testatur. 1411 Rex Ladislaus mandat ne officiales terrae Hidronti et aliarum partium Apuliae impediant hominibus civitatis Brundusii emptionem et esportationem frumenti pro usu dictae civitatis illudque extrahentibus per terram remittit solutionem cuiuscumque impositionis dummodo cautum fuerit de ejus exoneratione in civitate praedicta. Ex Arch. Civ. n.39 Ladislaus Dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie Rex etc. Iusticiarij provincie terre Idronti et aliarum provinciarum parcium Apulie. Capitaneis insuper terrarum et locorum dictarum provinciarum ac comitibus baronibus, dominis et universitatibus terrarum eorumque vicariis et officialibus. Magistris quoque iuratis. Camerariis Bajulis et iudicibus dictarum terrarum et locorum nec non Gabrieli Alderocti de Brunelleschis de Florencia secreto et magistro portulano procuratori et magistro salis parcium Apulie predictarum vel ejus locumtenenti. Nec non magistris iuratis. Commissariis portulanis et personis aliis statutis per nostram curiam in singulis terris et locis maritimis ipsarum partium super prohibicione traetarum frumenti et aliarum victualium quarumcumque presentes litteras inspecturis fidelibus nostris dilectis gratiam et bonam voluntatem. Ut universitas et homines civitatis nostre Brundusii fideles nostri dilecti frumenti penuriam nullatenus patiantur. Volumus et fidelitati vestre de certa nostra scientia harum serie mandamus expresse quatenus vos vel alter aut alii vestrum ad quem vel quos spectaverit, sindicos seu procuratores vel nuncios dictorum universitatis et hominum vobis vel alteri aut aliij vestrum presentes nostras litteras osten. emere seu emi facere in quibusvis Terris castris et locis dictarum Apulie parcium seu ipsius provincie terre Ydroni altera vel aliis earumdem frumentum pro iposrum victu et usu necessario ipsorum quidem mediante pecunia. Illudque de dictis terris et locis extrahere seu extrahri facere in una vice vel pluribus ac si et quociens eis opus fuerit ferendum abinde per terram cum curribus et bobus seu bestiis ad salmam ad dictam civitatem nostram Brundusii et exonerandum pro usu hominum predictorum libere a jure quolibet exiture tareni et vicesime prout ad vos spectaverit vigore presencium permictatis vosque vel alii vestrum ad quos spectaverit racione locorum a quibus extractis ipsa fiet recipiatis ab extrahente vel extrahentibus si qui fuerint idoneam fidejussoriam cautionem quod dictum frumentum non alio quam ad dictam civitatem Brundusii pro causa huiusmodi feratur et exoneratur ibidem de cujus exoneratione inibi facienda a capitaneo dicte civitatis infra mensem unum et dimidium a die exoneracionis dicti frumenti in antea numerandum ydonee vobis vel aliis vestrum quorum intererit responsales littere transmictantur. Super cuius frumenti emcione extractione et delacione nullum ejs impedimentum vel obstaculum inferatis. Quibuscumque prohibitionibus litteris cedulis et mandatis per nos in contrarium forse factis sub quibusvis tenoribus sive formis non obstantibus quoquo modo. Presentes autem literas post oportunam inspectionem earum copia ipsarum per vos vel alios vestrum quorum intererit in scriptis si expedierit recepta penes presentatem remanere volumus pro cautela. Quibus obsistere nolumus quod sint parvo nostro sigillo munite edicto nostro facto in contrarium non obstante. Datum in castro Tripergularum sub eodem parvo nostro sigillo die VII Novembris quinte indictionis. Rex Ladislaus 1411 Rex Ladislaus eximit provincias Capitanatae Terrae Ydronti, Terrae Barii et Basilicatae a cabella unius per centenarium noviter per ipsum imposita. Ex Arch. Civ. n53 Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem Sicilie Dalmatie Croatie Rame Servie Galicie Lodomerie Comanie Bulgarieque Rex Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis Comes. Vicemgerentibus nostris et iusticiariis ac erariis provinciarum Capitanate et Basilicate Terre Bari et Terre Ydrinti nec non secretis magistris portulanis et procuratoribus parcium Apulie. Capitaneis insuper et magistris iuratis baiulis et officialibus aliis civitatum et ferrarum nostrarum dictarum provinciarum et cujuslibet earumdem. Dohaneriis insuper fundicariis cabellotis credencteriis et exercitoribus cabellarum dohanarum et fundicorum dictarum civitatum et terrarum et signanter nove cabelle unius per centenarium ab olim in dictis provinciis per curiam nostram imposite ad quos spectat et spectare poterit quocumque titulo et denominatione notentur presentibus et futuris fidelibus nostris dilectis gratiam et bonam voluntatem. Compatientes gravaminibus et oneribus quibus universitates et homines civitatum terrarum et castrorum et locorum dictarum provinciarum fideles nostri dilecti propter soluciones collectarum fiscalium quas in preteritum curie nostre solverunt et solvunt assidue et alia eis imminentia fiscalia onera multipliciter opprimuntur. Et volentes ipsos in parte a premissis oneribus rilevare ut leviati per nos ab aliquorum onerum pondere possint comodius et nabilius predictas collectas et functiones fiscales nostre curie suis vicibus exhibere tam dictam novam cabellam unius per centenarium in dictis provinciis et Apulie pro minori dictorum nostroum fidelium gravamine providimus revocanda. Quo circa vestre fidelitati de certa nostra scientia harum serie mandamus expresse quatenus vos et vestrum quibet presentes et futuri com nostris in hac parte beneplacitis in jussionibus concurrentes ex nunc in antea dictam novam cabellam unius per centenarium in provinciis civitatibus terris castris et locis predictis altera vel aliis earumdem exercere et amministrare per vos per alios vostri parte nullatenus presumatis, neque ab alias exerceri ibidem permictatis sed ab illius exercicio et amministratione ac ejus jurium perceptione omnino et penitus desistatis nec universitates et homines dictarum civitatum terrarum castrorum et locorum seu mercatores vel quosvis alios qui sunt et erunt in civitatibus terris castris et locis ipsis ad solutionem jurium dicte nove cabelle deinceps realiter vel personaliter non vexetis cogatis vel aliter molestestis et ab aliis molestari vel impeti non patiamini quovis modo neque faciatis contrarium sicut habetis gratiam nostram caram quibuscumque commissionibus litteris cedulis et mandatis per nos vobis aut alteri vel aliis vestrum in contrarium forte factis sub quibusvis tenoribus sive formis non obstantibus quoquomodo presentes autem litteras post oportunam inspectionem earum pro cautela restitui volumus presentanti efficaciter in antea valituras. Datum in Castro Tripergularum per virum magnificum Gurellum Aurilum de Neapoli militem logothetam et prothonotarium regni nostri Sicilie collateralem consiliarium et fidelem nostrum dilectum anno domini MCCCCXI° die octavo novembris quinte indictionis regnorum nostrorum anno XXV° 1412 Transumptum mandati Ladislai regis pro solutione decime bajulationis Brundusii et aliorum veterum iurium, unius unciae auri pro cero paschali tarenorum viginti pro jure buzarie et tarenorum sex pro jure staterae in favorem Riccardi Archiepiscopi Brundusini. Ex Tab. Cap. Fasc.7 n.5 In nomine Domini. Anno nativitatis domini millesimo quadrigentesimo duodecimo vicesimo III mensis augusti VI ind. Regnante Serenissimo Domino nostro Rege Ladislao Dei gratia Ungarie Ierusalem Sicilie Dalmatie Croatie Rame Servie Galicie Lodomerie Comanie Bulgarieque rex provincie et folcalquerii ac pedimontis ad causas et contractus Brundusii iudex per totum regnum regia auctoritate notarius. Presbiter Lucas Furno presbiter Petrus Banbaius presbiter Nicolaus de Fanaro notarius Tangredus de antonius de Alerno, testes litterati de eadem civitate Brundusii ad hoc specialiter vocati et rogati presenti puplico scripto fatemur declaramus et notum facimus quod predicto die reverendus in Christo pater Riccardus miseratione divina archiepiscopus Brundusinus et Horitanus presentavit nobis quodam mandatum illustris et serenissimi regis Ladislai quod vidimus legimus in carta colirinia eius interius sigillo secret in cera rubea interius sigillatum omnique vicio et suspicione carens prout in prima eius figura apparebt et erat per omnia tenoris et continente subsequentis. Ladislaus Dei gratia Rex Ungarie ierusalem Sicilie etc. Vobis dohaneriis fundicatoriis fundici et dohane civitatis Brundusii Bajulisque cabellotis et credenceriis jurium reddituum et proventuum ipsius fundici et dohane ac gabellis baiulacionis et aliorum iurium veterum curie nostre spectantium pro presenti anno VI Inditionis pro parte nostre curie ordinatis seu qui successive pro tempore presenti annuo fuerint ibidem tenore presencium de certa nostra scientia commictimus et mandamus quatenus reverendo in Christo patri domino Riccardo archiepiscopo brundusino et horitano consiliario et oratori nostro carissimo aut cuicumque alteri ad id per eum deputato vel deputando dare solvere et assignare debeatis decimam bajulationis et aliorum veterum jurium nec non unciam unam pro cereo Paschali tarenos viginti pro jure buzarie et tarenos sex pro jure statere prout consuetum est per dohanerios fundicatorias dicte civitatis Brundusine ac bayolos et gabellotos dicte gabelle bajulationis et aliorum veterum jurium civitatis ejusdem predicta decima ac predicta uncia una pro cereo paschali et tarenos viginti pro jure buzarie et tarenos sex pro jure statere singulis annis solvebantur et solvi consueverunt aliis archiepiscopis predecessoribus ejus qui pro tempore fuerunt et de solutione predicte decime et ipsius unius uncie pro cereo Paschali et dictorum tarenorum viginti pro jure buzarie et prefatorum tarenorum sex predicitur solvendorum pro ipso presenti anno predicte indictionis et deinde subcessive omni anno ab eodem domino archiepiscopo seu altero sui parte super hoc deputato debitam recipiatis apodixam quam una cum presenti nostro mandato in vestro computo componendo audiri volumus pariter et admicti. Data in Castro Novo Neapolis die XXIII mensis augusti III. Indicionis. Insuper prefatus dominus archiepiscopus requisivit attente nostram super hoc officium implorando ut prefatum regale mandatum fideliter et legaliter transuntare deberemus et inde conficere puplicum instrumentum. Nos vero ipsius domini archiepiscopi petitionibus justis ut pote annuentes prefatum regale mandatum de verbo ad verbum fideliter in puplicam formam redigimus et inde confecimus puplicum instrumentum quod pro transumpto habeatur et fidem faciat tam in judicio quam extra quoties opus erit. In cuius rei testimonium factum est et exinde scripsi ego Antonius puplicus ut supra notarius qui premissis omnibus vocatus et rogatus presens interfui pro notario et solito meo signo signavi. Signum notarii. Ego Antonius Pallianus anualis iudex testis sum. Ego presbiter Petrus Bambaius testis sum. Ego presbiter Lucas Furno testis sum. Ego notarius Tangredua Palianus testis sum. 1412 Rex Ladizlaus mandat capitaneo civitatis Brundusii, quod ab indebitis vexationibus civibus inferendis desistat, quodque apud se aerarium habeat per universitatem deputandum, qui proventus omnes et gagia adnotet per Cpitaneum Ipsum acquirenda. Ex Arch. Civ. n.54 Ladizlaus dei gratia Hungarie Ierusalem et Sicilie rex etc. Nobili viro Loysio Pagano de Salerno capitaneo civitatis nostre Brundusii suique districtus familiari et fideli nostro dilecto gratiam et bonam voluntatem. Sicut plene informari poteris de ritu et antiqua observantia nostre curie fuit et est quod penes omnes capitaneos terrarum regni nostri Sicilie habentes in defectu proventuum per eos non acquirendorum gagia ipsorum percipere de propria pecunia universitatum terrarum predictarum debent per universitates ipsas nonnulli ex earum terrigenis pro erarijs deputari, qui habeant plenam noticiam et conscienciam de proventibus singulis per dictos capitaneos acquirendis et quaternos consimiles faciant cum quaternis capitaneorum ipsorum ne ex predictorum occultatione proventuum capitaneis predictis per universitates ipsas impertinenter et indebite supplerentur et solventur gagia prelibata. Verum oblata nobis noviter pro parte universitatis et hominum dicte civitatis nostre Brundusii nostrorum dilectorum fidelium peticio querulosa continuit quod tu premisse observantie contraveniens non permisisti nec permicti erarium per ipsam universitatem penes te deputatum de proventibus per te acquisitis et acquirendis infra tui tempus officii plenam ut tenetur habere noticiam. Sed ipsum a curia tua repellens composiciones et proventus preter dicti erarii conscienciam et noticiam fecisti pro tue libito voluntatis. Adiecto nichilominus in peticione predicta quod tu excedens iusticie gravamina carcerando tam cives quam advenas ad dictam civitatem venientes pro causis frivolis et interdum pro simplicibus iniuriis ac ab eis composicionis nomine intollerabilem pecuniam extorquendo in ipsorum dampnum et importabile detrimentum. Pro quorum remocione gravaminum ad nos pro parte dictorum universitatis et hominum habito cum devocione recursu. Nos tales pressuras detestantes et penitus aborrentes cum universitas et homines ipsi qui alias pro nostra fide servanda quecumque habuerunt mobilia perdoderunt non mereantur sic affligi. Sed uberibus graciis confoveri volumus et fidelitati tue de certa nostra sciencia ac sub pena privacionis officii et gagiorum tuorum quam te in casu contrarii ex nunc irremissibiliter incurrere volumus harum serie mandamus expresse quatenus a talibus vexationibus desistens omnino eas dictis universitati et hominibus in genere vel in specie aut aliis ad dictam civitatem confluentibus contra iusticiam non inferas in futurum. Et nihilominus erarium predictum per ipsam universitatem penes te deputatum seu deputandum ad effectum ipsum admictas et recipias nec aliquos vel composiciones absque ejus noticia vel consciencia facias. Sed plenam de illis per eum haberi noticiam et quaternum tuo quaterno consimilem per ipsum exinde fieri libere et sine aliquo impedimento permictas ut in supplemento dictorum gagiorum universitas ipsa gravari nequeat contra debitum rationis. Cavens ne contrarium facias sicut nostram gratiam caram habes et penam predictam desideras evitare. Has nostra litteras parvo nostro sigillo munitas tibi propterea dirigentes. Remansuras post ejus inspectionem debitam presentanti. Quibus obsistere nolumus quod sint dicto tantum parvo nostro sigillo munite edicto nostro facto in contrarium non obstante. Datum in castro nostro novo Neapolis sub eodem parvo nostro sigillo die XXIII marcii quinte ind. De mandato prothonotarii. Pro universitate et hominibus civitatis Brundusii. 1412 Declaratio gubernatoris civitatis Brundusii, quod Nucius Scolmafoggi cum aliis civibus arma sumpserat non ad excitandum tumultum, pro quo universitas ejusdem civitatis ad solutionem penae Regiae Curiae tenebatur, sed de mandato ejusdem gubernatoris ad extinguendam rebellionem Honophrii de Georgio et aliorum. Ex Arch. Civit. n.72 In nomine domini et salvatoris nostris Jesu Christi amen. Anno domini millesimo quatricentesimo duodecimo. Regnante serenissimo domino domino nostro Ladizlao Dei gratia Hungarie, Ierusalem, et Sicilie Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rege, provincie et folcarquerii ac pedimontis comite, regnorum vero ejus anno vicesimo sexto feliciter amen. Mense augusti die quartodecimo ejiusdem quinte indictionis Brundusii. Nos Loysius Palianus de Brundusio regius per provinciam terre Ydronti ad contractus ad vitam judex. Tancredus Palianus de Brundusio puplicus per provincias terre Ydronti et terre Bari regia autoritate notarius et testes subscripti litterati de eadem civitate Brundusii ad hoc specialiter vocati atque rogati presenti puplico scripto fatemur et declaramus ac notum facimus et testamur, quod predicto die ibidem universitas hominun civitatis Brundusii pro maiori et saniori parte ante sedile civitatis Brundusii de mandato egregii viri Loysii Pagani de Salerno regii capitanei civitatis Brundusii pro creandis anualibus iudicibus ad causas et contractus et magistro iurato pro instanti anno sexte indictionis congregata presente ibidem prefato Loysio Pagano regio capitanio vir nobis Ciccus de Forensio de Brundusio sindicus dicte universitatis Brundusii exposuit quod hactenus dicta universitas obligaverat sub certa pena de non commictendo tumulrum in populo vel faciendo aliquam novitatem prout in quodam puplico instrumento exinde facto continetur. Et ne dicta universitas esset in posterum diffamata pro captione per eumdem capitaneum facta cum aliquibus civibus dicte civitatis condam Honofrii de Georgio Gasparis de Georgio, notarius Cobelli de Marco, Meuli de Goffrido et Iacobi de Goffrido, et ne Regia Curia peteret penam in qua dicta universitas extiterat obligata, petiit dictus sindicus sindicario nomine et pro parte dicte universitatis a dicto Loysio regio capitanio testificari factum qualiter successit ad dicte universitatis cautelam. Qui quidem Loysius regius capitanius ipsam universitatem declaravit ac testificatus est prout in subscriptus duobus ejus mandatis certis hominibus dictae civitatis regiis fidelibus factis eiusdemque. Sigillo et subscriptione roboratis plenius continetur. quorum mandatorum dicti domini capitanii tenor per omnia talis est videlicet. Nos Loysius Paganus de salerno regius capitanius civitatis Brundusii etc. Tibi Nicolao Rittio nuncio et iurato mastro nostreque curie servienti tenore presentium commictimus et mandamus expresse quatenus statim receptis presentibus ad presentiam subscriptorum hominum regiorum fidelium de dicta civitate Brundusii te personaliter conferas, et eis et ipsorum cuilibet pro stam regio ac pacifico et tranquillo statu ipsius civitatis brundusii ex parte regia nostraque mandes ad penam unciarum auri vigintiquinque per quemliber si secus inde fieret regie curie applicandam, ut statim omni mora et dilatione postpositis compareant coram nobis audituri et facturi quicquid per nos pro statu regio et dicte civitatis Brundusii eis et cuilibet ipsorum iniunctum atque mandatum per nos inde fuerit presens nostrum mandatum pro eorum cautela penes eos remanere volumus pro cautela et tibi mandamus. Datum augusti quinte ind. Nomina et cognomina ipsorum hominum sunt hec videlicet. Nucius Scolmaforgia, Ciccus Cabballerius, Franciscus Godanus, Petronus Cabbalerius, Vitus Frascarius, Iohannes Pane, Antonellus de Pandolfo, Angelus de Vicentio, Baiulus Carbonarius et Cobellus Cordanus. Tenor alterius mandati talis est. Nos Loysius Paganus de Salerno regius capitanius civitatis Brundusii etc. Universis et singulis has presentes nostras tesimoniales patentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris notum facimus atque testamur quod olim (…) diabus non longe preteritis detegimus qusdam tractatus iniquos et peximos per quos honofrius de Georgio, Gaspar de Georgio notarius Cobellus de Marco, Meulus de Goffrido et Iacobellus de Goffrido de Brundusio una cum nonnullis eorum complicibus favoribus et sequacibus ausu temerario et spiritu dyabolico instigati volentes assumere vi se dominacionem dicte civitatis Brundusii tamquam capita populi ut dici solu non habendo respectum ad Deum nec ad regium honorem nec ad bonum pacificum et tranquillum statum dicte civitatis Brundusii faciendo diversis vicibus et diebus conventiculas condiuraciones sub velamina volendi deferre vexillum regium per dictam civitatem Brundusii et occidere prius nos et egregium virum Cosmum de Tamaro regium castellanum castri magni civitatis Brundusii dominum Cathanium Spinola de Ianua mercatorem Brundusii commorantem et nonnullos alios cives tam Xpianos quam Iudeos ad depopolandum depredandum et destruendum non nullas et infinitis domos tam cheristianorum quam iudeorum civitatis ejusdem civium et habitatorum civitatis Brundusii et deinde capere castrum magnum civitatis Brundusii contra statum regie majestatis clamando et vociferando alta voce in vulgari sermone viva viva re Ladyzao et moyrano li tradituri et sicut Altissimo placuit (…) predicta omnia ad nostramet ceterorum civium regiorum fidelium dictecivitatis Brundusii noticiam pervenerunt ob quam rem statim disposuimus predictis omnibus oviare. Et videntes per servientes nostros predicto Honofrius, Gaspar, notarius Cobellus Meulus et Iacobellus capi non posse propter sequelam et congregationem quam secum de die et de nocte gerebant die veneris duodecimo presentis mensis augusti presentis quinte indictionis per Nicolaum Ricium nuncium et iuratum nostrum nostrumque servientem decem hominibus dicte civitatis Brundusii regiis fidelibus de quibus esset merito confidelium videlicet Nucio Scolmafogia, Cicco Cabballerio, Francisco Godano, Petrono Cabbalerio, Vito Frascario, Iohanni Pane, Antonello de Pandolfo, Angelo de Vincentio, Bajulo Carbonario et Cobello Cordario de Brundusio et cuilibet ipsorum secreto modo mandari fecimus ad penam unciarum auri viginti quinque per quemlibet pro statu regio ac pacifico et tranquillo statu ipsius civitatis et parte regie maiestatis atque nostra ut statim omni mora et dilacione postpositis comparerent coram nobis audituri et facturi quicquid per nos pro statu regio ac pacifico et tranquillo statu ipsius civitatis ex parte regie maiestatis eis et cuilibet ipsorum iniunctum atque mandatum per nos inde fuerit prout hec et alia in quodam nostro mandato nostro sigillo inde sigillato quod penes se pro eorum cautela habent plenius et seriosius continetur. supradictique Nucius Scolmafogia, Ciccus Cabbalerius et alii cum eis superius nominati tamquam regii fideles et diligentes tranquillum et pacificum statum dicte civitatis Brundusii ac tamquam filii obedientie statim et in continenti ad predictum nostrum mandatum coram nobis comparuerunt quibus comparentibus tamquam regiis fidelibus et diligentibus statum regiae maiestatis et hominum ipsius civitatis Brundusii, atque secreto modo eisdem et cuilibet ipsorum ex parte regie maiestatis atque nostra mandavimus sub certa formidabili pena atque ipsos et ipsorum quemlibet ex parte regiae maiestatis requisivimus iuxta mentem et tenorem quarumdam regiarum litterarum quarum transuptum universitas hominum civitatis Brundusii pro cautela predictorum habet quod nobis assisterent et faverent in capiendis predictis Honofrio et aliis cum eo superius nominatis quod ipsa notte capere deberent arma et ad nos venire ut una cum niostris servientibus capere deberent prefatos Honofrium, Gasparum, notarium Cobellum de Marco, Iacobellum et Meulum de Goffrido, quoniam intendebamus ipsos et quemlibet ipsorum de eorum meritis punire et castigare. Quibus Nucio et aliis cum eo superius nominatis venientibus ipsa notte ad nos cum eorum armis die sabati in mane tertiodecimo presentis mensis augusti per predictos servientes nostros et alios supradictos eosdem Honofrium, Gasparum, Meulum, notarium Cobellum et Iacobellum quasi simul capi fecimus de personis in quorum captionis conflictu dictus honofrius. Rabiose volens offendere nos nostrosque servientes et alios supradictos per nos deputatos circa captionem eamdem percussit non in brachio sinistro et ceteros servientes et alios per nos deputatos. Qui Honofrius in ipso conflictu percussus, ex quibus percussionibus extiti vita functus. In cuius rei testimonium et predictorum Nucii, Cicci Cabballerii et aliorum cum eis superius nominatorum et omnium aliorum quorum seu cujus interest et interesse poterit certitudinem testimonium et cautelam has presentes nostras patentes litteras testimoniales exinde fieri fecimus nostris sigillo, et subscriptione munitas. Actas et datas Brundusii anno domini millesimo quatricentesimo duodecimo die quatadecimo mensis augusti quinte indictionis. Nos qui supra Loysius Paganus de Salerno regius capitanius civitatis predicte Brundusii predicta fatemur et acceptamus et manu propria nostra subscripsimus et nostrum proprium sigillum apponi fecimus. Que qu
Copyright © 2023 - Fondazione Biblioteca Pubblica Arcivescovile Annibale De Leo - C.F. 80006850749 Privacy Policy | Cookie Policy | Aggiorna preferenze Cookies | Powered by LnW Digital Strategies
Richiedi informazioni